Rozmiar: 15909 bajtów

- 68 -

1320. Mai 26. Liegnitz.

Herzog Boleslaus versetzt der Stadt für 50 Mark den Zins von 2 Malter Salz, und zwar zu bleiben¬dem Besitz, wenn die Einlösung nicht am Tage Philippi et Jacobi erfolgt ist.

Nos Boleslaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legnicz ad vniuersorum tam presencium quam futurorum presencium litterarum seriem intuencium noticiam volumus deuenire, nos consulibus ciuitatis Legnicensis duas maldratas salis pro quinquaginta marcarum summa, in quibus ipsis consulibus teneri dinoscimur obligasse, quam quidem pecunie summam prefatis soluere promittimus, omni dilacione semota, super festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum proxime afuturum. Quod si prenominatis nominate pecunie summam non persoluimus, extunc predictas duas maldratas salis ad ciuitatem Legnicensem perpetue volumus pertinere. Vt autem iam conscripta rata et grata permaneant, presencia fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum in Legnicz anno domini MCCC° vicesimo decimo, septimo kalendas Junij. Presentibus fidelibus nostris infrascriptis Alberto Abscacz, milite, Heinrico et Wilrico, fratribus dictis de Landiskrona, Ottone Zcheschowicz, Henrico dicto de Ruya ciue Legnicensi, Johanne Rymberg et Bertholdo dicto de Woyczechsdorff, nostre curie notario, qui presencia ad conscribendum habuit in commisso.

Bitschens Privilegb. f. XI.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów